{"product_id":"2940012053237","title":"Philosophiae Naturalis Principia Mathematica","description":"Cum Veteres Mechanicam (uti Author est Pappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, \u0026amp; recentiores, missis formis substantialibus \u0026amp; qualitatibus occultis, Phænomena Naturæ ad leges Mathematicas revocare aggressi sint: Visum est in hoc Tractatu Mathesinexcolere quatenus ea ad Philosophiam spectat. Mechanicam vero duplicem Veteres constituerunt: Rationalem quæ per Demonstrationes accurate procedit, \u0026amp; Practicam. Ad practicam spectant Artes omnes Manuales, a quibus utiq; Mechanica nomen mutuata est. Cum autem Artifices parum accurate operari soleant, fit ut Mechanica omnis a Geometria ita distinguatur, ut quicquid accuratum sit ad Geometriam referatur, quicquid minus accuratum ad Mechanicam. Attamen errores non sunt Artis sed Artificum. Qui minus accurate operatur, imperfectior est Mechanicus, \u0026amp; si quis accuratissime operari posset, hic foret Mechanicus omnium perfectissimus. Nam \u0026amp; Linearum rectarum \u0026amp; Circulorum descriptiones in quibus Geometria fundatur, ad Mechanicam pertinent. Has lineas describere Geometria non docet sed postulat. Postulat enim ut Tyro easdem accurate describere prius didicerit quam limen attingat Geometriæ; dein, quomodo per has","brand":"New Century Books","offers":[{"title":"Default Title","offer_id":47145269395696,"sku":"2940012053237","price":0.99,"currency_code":"USD","in_stock":true}],"thumbnail_url":"\/\/cdn.shopify.com\/s\/files\/1\/0737\/7593\/9824\/files\/2940012053237_p0.jpg?v=1763552432","url":"https:\/\/shop-qa.barnesandnoble.com\/products\/2940012053237","provider":"Barnes \u0026 Noble (DEV)","version":"1.0","type":"link"}