{"product_id":"2940012543509","title":"The Ancient History of the Egyptians","description":"A Letter written by the Right Reverend Dr. FRANCIS ATTERBURY, late Lord Bishop of Rochester, to M. ROLLIN, in commendation of this Work.\u003cbr\u003eReverende atque Eruditissime Vir,\u003cbr\u003eCum, monente amico quodam, qui juxta ædes tuas habitat, scirem te Parisios revertisse; statui salutatum te ire, ut primùm per valetudinem liceret. Id officii, ex pedum infirmitate aliquandiu dilatum, cùm tandem me impleturum sperarem, frustrà fui; domi non eras. Restat, ut quod coràm exequi non potui, scriptis saltem literis præstem; tibique ob ea omnia, quibus à te auctus sum, beneficia, grates agam, quas habeo certè, et semper habiturus sum, maximas.\u003cbr\u003eReverà munera ilia librorum nuperis à te annis editorum egregia ac perhonorifica mihi visa sunt. Multi enim facio, et te, vir præstantissime, et tua omnia quæcunque in isto literarum genere perpolita sunt; in quo quidem Te cæteris omnibus ejusmodi scriptoribus facilè antecellere, atque esse eundem et dicendi et sentiendi magistrum optimum, prorsùs existimo; cùmque in excolendis his studiis aliquantulum ipse et operæ et temporis posuerim, liberè tamen profiteor me, tua cum legam ac relegam, ea edoctum esse à te, non solùm quæ nesciebam prorsus, sed etiam quæ anteà","brand":"New Century Books","offers":[{"title":"Default Title","offer_id":47145350496496,"sku":"2940012543509","price":0.99,"currency_code":"USD","in_stock":true}],"thumbnail_url":"\/\/cdn.shopify.com\/s\/files\/1\/0737\/7593\/9824\/files\/2940012543509_p0.jpg?v=1763570290","url":"https:\/\/shop-qa.barnesandnoble.com\/products\/2940012543509","provider":"Barnes \u0026 Noble (DEV)","version":"1.0","type":"link"}